Hebrews - Chapter 11 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum
  • 2. in hac enim testimonium consecuti sunt senes
  • 3. fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent
  • 4. fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
  • 5. fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
  • 6. sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
  • 7. fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
  • 8. fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
  • 9. fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
  • 10. expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus
  • 11. fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
  • 12. propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
  • 13. iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
  • 14. qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
  • 15. et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
  • 16. nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
  • 17. fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
  • 18. ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
  • 19. arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
  • 20. fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
  • 21. fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
  • 22. fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
  • 23. fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
  • 24. fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
  • 25. magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
  • 26. maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
  • 27. fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
  • 28. fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
  • 29. fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
  • 30. fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
  • 31. fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
  • 32. et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
  • 33. qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
  • 34. extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
  • 35. acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
  • 36. alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
  • 37. lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
  • 38. quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
  • 39. et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
  • 40. Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur
أعلى