1. umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
2. alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
3. sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
4. inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
5. ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
22. accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
23. teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
24. et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
25. non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
26. voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
27. terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
28. irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
29. quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
30. scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum