Hebrews - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
  • 2. qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
  • 3. amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
  • 4. omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
  • 5. et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
  • 6. Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
  • 7. quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
  • 8. nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
  • 9. ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
  • 10. quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
  • 11. sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
  • 12. videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
  • 13. sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
  • 14. participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
  • 15. dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
  • 16. quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
  • 17. quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
  • 18. quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
  • 19. et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem
أعلى