Hebrews - Chapter 12 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
  • 2. aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
  • 3. recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
  • 4. nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
  • 5. et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
  • 6. quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
  • 7. in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
  • 8. quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
  • 9. deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
  • 10. et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
  • 11. omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
  • 12. propter quod remissas manus et soluta genua erigite
  • 13. et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
  • 14. pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
  • 15. contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
  • 16. ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
  • 17. scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
  • 18. non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
  • 19. et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
  • 20. non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
  • 21. et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
  • 22. sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
  • 23. et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
  • 24. et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
  • 25. videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
  • 26. cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
  • 27. quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
  • 28. itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
  • 29. etenim Deus noster ignis consumens est
أعلى