Hebrews - Chapter 9 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare
  • 2. tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
  • 3. post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
  • 4. aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
  • 5. superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula
  • 6. his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
  • 7. in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
  • 8. hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
  • 9. quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem
  • 10. solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
  • 11. Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis
  • 12. neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa
  • 13. si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
  • 14. quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
  • 15. et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
  • 16. ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
  • 17. testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
  • 18. unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
  • 19. lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
  • 20. dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
  • 21. etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit
  • 22. et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
  • 23. necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
  • 24. non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
  • 25. neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
  • 26. alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit
  • 27. et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium
  • 28. sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
أعلى