Hebrews - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus
  • 2. si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem
  • 3. quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est
  • 4. contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem
  • 5. non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur
  • 6. testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
  • 7. minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum
  • 8. omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei
  • 9. eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem
  • 10. decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare
  • 11. qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens
  • 12. nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
  • 13. et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus
  • 14. quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum
  • 15. et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
  • 16. nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit
  • 17. unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi
  • 18. in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari
أعلى