Hebrews - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
  • 2. novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
  • 3. qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
  • 4. tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
  • 5. cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
  • 6. et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
  • 7. et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
  • 8. ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
  • 9. dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
  • 10. et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
  • 11. ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
  • 12. et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
  • 13. ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
  • 14. nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis
أعلى