تم تعطيل الجافا سكربت. للحصول على تجربة أفضل، الرجاء تمكين الجافا سكربت في المتصفح الخاص بك قبل المتابعة.
أنت تستخدم أحد المتصفحات القديمة. قد لا يتم عرض هذا الموقع أو المواقع الأخرى بشكل صحيح.
يجب عليك ترقية متصفحك أو استخدام
أحد المتصفحات البديلة .
1Corinthians - Chapter 15 | Latin Vulgate (Vulgate)
1 . notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis2 . per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis3 . tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas4 . et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas5 . et quia visus est Cephae et post haec undecim6 . deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt7 . deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus8 . novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi9 . ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei10 . gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum11 . sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis12 . si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est13 . si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit14 . si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra15 . invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt16 . nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit17 . quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris18 . ergo et qui dormierunt in Christo perierunt19 . si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus20 . nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium21 . quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum22 . et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur23 . unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius24 . deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem25 . oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius26 . novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat27 . omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia28 . cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus29 . alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis30 . ut quid et nos periclitamur omni hora31 . cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro32 . si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur33 . nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala34 . evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor35 . sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt36 . insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur37 . et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum38 . Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus39 . non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium40 . et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium41 . alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate42 . sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione43 . seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute44 . seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est45 . factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem46 . sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale47 . primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis48 . qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes49 . igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis50 . hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit51 . ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur52 . in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur53 . oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem54 . cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria55 . ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus56 . stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex57 . Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum58 . itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino