13. temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
14. propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
16. calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
17. quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
18. videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
19. quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
20. sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
21. non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
22. an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt