1Corinthians - Chapter 13 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
  • 2. et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
  • 3. et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
  • 4. caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
  • 5. non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
  • 6. non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
  • 7. omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
  • 8. caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
  • 9. ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
  • 10. cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
  • 11. cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
  • 12. videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
  • 13. nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas
أعلى