1Corinthians - Chapter 11 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. imitatores mei estote sicut et ego Christi
  • 2. laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis
  • 3. volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus
  • 4. omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum
  • 5. omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur
  • 6. nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
  • 7. vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est
  • 8. non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
  • 9. etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum
  • 10. ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos
  • 11. verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
  • 12. nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo
  • 13. vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum
  • 14. nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi
  • 15. mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
  • 16. si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
  • 17. hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis
  • 18. primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo
  • 19. nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis
  • 20. convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare
  • 21. unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est
  • 22. numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo
  • 23. ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem
  • 24. et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem
  • 25. similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem
  • 26. quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat
  • 27. itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
  • 28. probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat
  • 29. qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus
  • 30. ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi
  • 31. quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur
  • 32. dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur
  • 33. itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate
  • 34. si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam
أعلى