1Corinthians - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
  • 2. lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
  • 3. cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
  • 4. cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
  • 5. ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
  • 6. ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
  • 7. itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
  • 8. qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
  • 9. Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis
  • 10. secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet
  • 11. fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus
  • 12. si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
  • 13. uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
  • 14. si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet
  • 15. si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
  • 16. nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
  • 17. si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
  • 18. nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens
  • 19. sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
  • 20. et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt
  • 21. itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
  • 22. sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
  • 23. vos autem Christi Christus autem Dei
أعلى