1Corinthians - Chapter 5 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat
  • 2. et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit
  • 3. ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est
  • 4. in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu
  • 5. tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu
  • 6. non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit
  • 7. expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
  • 8. itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
  • 9. scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
  • 10. non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
  • 11. nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
  • 12. quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
  • 13. nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis
أعلى