1Corinthians - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos
  • 2. an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
  • 3. nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
  • 4. saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
  • 5. ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
  • 6. sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
  • 7. iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
  • 8. sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
  • 9. an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
  • 10. neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
  • 11. et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
  • 12. omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
  • 13. esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori
  • 14. Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam
  • 15. nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
  • 16. an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una
  • 17. qui autem adheret Domino unus spiritus est
  • 18. fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat
  • 19. an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
  • 20. empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro
أعلى