SongofSolomon - Chapter 8 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat
  • 2. adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum
  • 3. leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
  • 4. adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
  • 5. quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua
  • 6. pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum
  • 7. aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum
  • 8. soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est
  • 9. si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
  • 10. ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens
  • 11. vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
  • 12. vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius
  • 13. quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam
  • 14. fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum
أعلى