SongofSolomon - Chapter 4 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
  • 2. dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
  • 3. sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
  • 4. sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
  • 5. duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis
  • 6. donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis
  • 7. tota pulchra es amica mea et macula non est in te
  • 8. veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum
  • 9. vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
  • 10. quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
  • 11. favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
  • 12. hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
  • 13. emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo
  • 14. nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
  • 15. fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano
  • 16. surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius
أعلى