2. {cf2 (1:1)} osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
3. {cf2 (1:2)} fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
4. {cf2 (1:3)} trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
5. {cf2 (1:4)} nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
6. {cf2 (1:5)} nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
7. {cf2 (1:6)} indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
8. {cf2 (1:7)} si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
9. {cf2 (1:8)} equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
10. {cf2 (1:9)} pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia