SongofSolomon - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. ego flos campi et lilium convallium
  • 2. sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
  • 3. sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo
  • 4. introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
  • 5. fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
  • 6. leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
  • 7. adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
  • 8. vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles
  • 9. similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
  • 10. et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni
  • 11. iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
  • 12. flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra
  • 13. ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni
  • 14. columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
  • 15. capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit
  • 16. dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
  • 17. donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether
أعلى