SongofSolomon - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
  • 2. surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
  • 3. invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis
  • 4. paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae
  • 5. adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
  • 6. quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
  • 7. en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel
  • 8. omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos
  • 9. ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani
  • 10. columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem
  • 11. egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius
أعلى