Hosea - Chapter 11 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum
  • 2. vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant
  • 3. et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos
  • 4. in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur
  • 5. non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti
  • 6. coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum
  • 7. et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur
  • 8. quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea
  • 9. non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem
  • 10. post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris
  • 11. et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus
  • 12. circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis
أعلى