1. {cf2 (14:2)} convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
2. {cf2 (14:3)} tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
3. {cf2 (14:4)} Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
4. {cf2 (14:5)} sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
5. {cf2 (14:6)} ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
6. ({cf2 (14:7)} ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
7. {cf2 (14:8)} convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
8. {cf2 (14:9)} Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
9. {cf2 (14:10)} quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis