Hosea - Chapter 12 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat
  • 2. iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei
  • 3. in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo
  • 4. et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
  • 5. et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius
  • 6. et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper
  • 7. Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit
  • 8. et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi
  • 9. et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis
  • 10. et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum
  • 11. si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri
  • 12. fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit
  • 13. in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est
  • 14. ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus
أعلى