Hosea - Chapter 5 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor
  • 2. et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum
  • 3. ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
  • 4. non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt
  • 5. et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis
  • 6. in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis
  • 7. in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis
  • 8. clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin
  • 9. Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem
  • 10. facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam
  • 11. calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem
  • 12. et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda
  • 13. et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum
  • 14. quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat
  • 15. vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam
أعلى