Hosea - Chapter 13 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est
  • 2. et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes
  • 3. idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario
  • 4. ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me
  • 5. ego cognovi te in deserto in terra solitudinis
  • 6. iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei
  • 7. et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum
  • 8. occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos
  • 9. perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum
  • 10. ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes
  • 11. dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea
  • 12. conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius
  • 13. dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum
  • 14. de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis
  • 15. quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis
  • 16. {cf2 (14:1)} pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur
أعلى