Revelation - Chapter 13 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (12:17)} et stetit super harenam maris {cf2 (13:1)} et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua eius decem diademata et super capita eius nomina blasphemiae
  • 2. et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius sicut ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam
  • 3. et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post bestiam
  • 4. et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit pugnare cum ea
  • 5. et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo
  • 6. et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant
  • 7. et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem
  • 8. et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi
  • 9. si quis habet aurem audiat
  • 10. qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum
  • 11. et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco
  • 12. et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis
  • 13. et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum
  • 14. et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit
  • 15. et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur
  • 16. et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis
  • 17. et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius
  • 18. hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti sexaginta sex
أعلى