Revelation - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni
  • 2. qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit
  • 3. beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est
  • 4. Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
  • 5. et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo
  • 6. et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen
  • 7. ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen
  • 8. ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens
  • 9. ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu
  • 10. fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
  • 11. dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam
  • 12. et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea
  • 13. et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream
  • 14. caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis
  • 15. et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum
  • 16. et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua
  • 17. et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus
  • 18. et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni
  • 19. scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec
  • 20. sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt
أعلى