Revelation - Chapter 16 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas irae Dei in terram
  • 2. et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius
  • 3. et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari
  • 4. et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis
  • 5. et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti
  • 6. quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt
  • 7. et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua
  • 8. et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et igni
  • 9. et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam
  • 10. et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore
  • 11. et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis
  • 12. et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis
  • 13. et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum
  • 14. sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis
  • 15. ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius
  • 16. et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon
  • 17. et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est
  • 18. et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terraemotus sic magnus
  • 19. et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius
  • 20. et omnis insula fugit et montes non sunt inventi
  • 21. et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer
أعلى