Revelation - Chapter 17 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae quae sedet super aquas multas
  • 2. cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius
  • 3. et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decem
  • 4. et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius
  • 5. et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae
  • 6. et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna
  • 7. et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita septem et decem cornua
  • 8. bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est
  • 9. et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt
  • 10. quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere
  • 11. et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum vadit
  • 12. et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam
  • 13. hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt
  • 14. hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles
  • 15. et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et gentes et linguae
  • 16. et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius manducabunt et ipsam igni concremabunt
  • 17. Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei
  • 18. et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum super reges terrae
أعلى