Leviticus - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  • 2. anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit
  • 3. sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines
  • 4. convicta delicti reddet
  • 5. omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat
  • 6. pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti
  • 7. qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit
  • 8. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  • 9. praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit
  • 10. vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare
  • 11. spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet
  • 12. ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum
  • 13. ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
  • 14. haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari
  • 15. tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino
  • 16. reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
  • 17. ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto
  • 18. mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur
  • 19. et locutus est Dominus ad Mosen dicens
  • 20. haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere
  • 21. quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
  • 22. sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari
  • 23. omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo
  • 24. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  • 25. loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est
  • 26. sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi
  • 27. quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto
  • 28. vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua
  • 29. omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est
  • 30. hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni
أعلى