Leviticus - Chapter 25 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
  • 2. loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
  • 3. sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
  • 4. septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis
  • 5. quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est
  • 6. sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te
  • 7. iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum
  • 8. numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem
  • 9. et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra
  • 10. sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam
  • 11. quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis
  • 12. ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
  • 13. anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
  • 14. quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
  • 15. et iuxta supputationem frugum vendet tibi
  • 16. quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi
  • 17. nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
  • 18. facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
  • 19. et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes
  • 20. quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras
  • 21. dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum
  • 22. seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
  • 23. terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis
  • 24. unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur
  • 25. si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat
  • 26. sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire
  • 27. conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
  • 28. quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
  • 29. qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus
  • 30. si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo
  • 31. sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
  • 32. aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
  • 33. si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel
  • 34. suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est
  • 35. si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
  • 36. ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
  • 37. pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
  • 38. ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
  • 39. si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum
  • 40. sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te
  • 41. et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
  • 42. mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum
  • 43. ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
  • 44. servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt
  • 45. et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
  • 46. et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam
  • 47. si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius
  • 48. post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum
  • 49. et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se
  • 50. supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
  • 51. si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium
  • 52. si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
  • 53. quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo
  • 54. quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis
  • 55. mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti
أعلى