Leviticus - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
  • 2. ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino
  • 3. quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
  • 4. cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita
  • 5. si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento
  • 6. divides eam minutatim et fundes supra oleum
  • 7. sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur
  • 8. quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
  • 9. qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
  • 10. quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
  • 11. omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
  • 12. primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis
  • 13. quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal
  • 14. sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino
  • 15. fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
  • 16. de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus
أعلى