Leviticus - Chapter 24 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et locutus est Dominus ad Mosen dicens
  • 2. praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
  • 3. extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
  • 4. super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini
  • 5. accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas
  • 6. quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
  • 7. et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini
  • 8. per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
  • 9. eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
  • 10. ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite
  • 11. cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
  • 12. miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
  • 13. qui locutus est ad Mosen
  • 14. dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
  • 15. et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
  • 16. et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
  • 17. qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
  • 18. qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
  • 19. qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
  • 20. fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
  • 21. qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
  • 22. aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
  • 23. locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
أعلى