Leviticus - Chapter 18 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  • 2. loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester
  • 3. iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis
  • 4. facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester
  • 5. custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus
  • 6. omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus
  • 7. turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius
  • 8. turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est
  • 9. turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis
  • 10. turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est
  • 11. turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis
  • 12. turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui
  • 13. turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae
  • 14. turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur
  • 15. turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius
  • 16. turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est
  • 17. turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est
  • 18. sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente
  • 19. ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius
  • 20. cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis
  • 21. de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
  • 22. cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est
  • 23. cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
  • 24. ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum
  • 25. et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos
  • 26. custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos
  • 27. omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam
  • 28. cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos
  • 29. omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui
  • 30. custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester
أعلى