Galatians - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
  • 2. alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
  • 3. nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
  • 4. opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
  • 5. unusquisque enim onus suum portabit
  • 6. communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
  • 7. nolite errare Deus non inridetur
  • 8. quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
  • 9. bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
  • 10. ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
  • 11. videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
  • 12. quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
  • 13. neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
  • 14. mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
  • 15. in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
  • 16. et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
  • 17. de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
  • 18. gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen
أعلى