Galatians - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
  • 2. et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
  • 3. gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
  • 4. qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
  • 5. cui est gloria in saecula saeculorum amen
  • 6. miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
  • 7. quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
  • 8. sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
  • 9. sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
  • 10. modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
  • 11. notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
  • 12. neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
  • 13. audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
  • 14. et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
  • 15. cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
  • 16. ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
  • 17. neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
  • 18. deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
  • 19. alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
  • 20. quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
  • 21. deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
  • 22. eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
  • 23. tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
  • 24. et in me clarificabant Deum
أعلى