Galatians - Chapter 4 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
  • 2. sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
  • 3. ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
  • 4. at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
  • 5. ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
  • 6. quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
  • 7. itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
  • 8. sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
  • 9. nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
  • 10. dies observatis et menses et tempora et annos
  • 11. timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
  • 12. estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
  • 13. scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
  • 14. et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
  • 15. ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
  • 16. ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
  • 17. aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
  • 18. bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
  • 19. filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
  • 20. vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
  • 21. dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
  • 22. scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
  • 23. sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
  • 24. quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
  • 25. Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
  • 26. illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
  • 27. scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
  • 28. nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
  • 29. sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
  • 30. sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
  • 31. itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit
أعلى