Galatians - Chapter 5 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. state et nolite iterum iugo servitutis contineri
  • 2. ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
  • 3. testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
  • 4. evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
  • 5. nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
  • 6. nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
  • 7. currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
  • 8. persuasio non est ex eo qui vocat vos
  • 9. modicum fermentum totam massam corrumpit
  • 10. ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
  • 11. ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
  • 12. utinam et abscidantur qui vos conturbant
  • 13. vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
  • 14. omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
  • 15. quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
  • 16. dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
  • 17. caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
  • 18. quod si spiritu ducimini non estis sub lege
  • 19. manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
  • 20. idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
  • 21. invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
  • 22. fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
  • 23. fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
  • 24. qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
  • 25. si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
  • 26. non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
أعلى