Galatians - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus
  • 2. hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
  • 3. sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
  • 4. tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
  • 5. qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
  • 6. sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
  • 7. cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
  • 8. providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
  • 9. igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
  • 10. quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
  • 11. quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
  • 12. lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
  • 13. Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
  • 14. ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
  • 15. fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat
  • 16. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
  • 17. hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
  • 18. nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus
  • 19. quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
  • 20. mediator autem unius non est Deus autem unus est
  • 21. lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
  • 22. sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
  • 23. prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
  • 24. itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
  • 25. at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
  • 26. omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
  • 27. quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
  • 28. non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
  • 29. si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes
أعلى