Ecclesiastes - Chapter 7 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (7:2)} melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis
  • 2. {cf2 (7:3)} melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit
  • 3. {cf2 (7:4)} melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis
  • 4. {cf2 (7:5)} cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia
  • 5. {cf2 (7:6)} melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi
  • 6. {cf2 (7:7)} quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas
  • 7. {cf2 (7:8)} calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
  • 8. {cf2 (7:9)} melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante
  • 9. {cf2 (7:10)} ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit
  • 10. {cf2 (7:11)} ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
  • 11. {cf2 (7:12)} utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem
  • 12. {cf2 (7:13)} sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo
  • 13. {cf2 (7:14)} considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit
  • 14. {cf2 (7:15)} in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias
  • 15. {cf2 (7:16)} haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua
  • 16. {cf2 (7:17)} noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas
  • 17. {cf2 (7:18)} ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo
  • 18. {cf2 (7:19)} bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
  • 19. {cf2 (7:20)} sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis
  • 20. {cf2 (7:21)} non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet
  • 21. {cf2 (7:22)} sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi
  • 22. {cf2 (7:23)} scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis
  • 23. {cf2 (7:24)} cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
  • 24. {cf2 (7:25)} multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
  • 25. {cf2 (7:26)} lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium
  • 26. {cf2 (7:27)} et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa
  • 27. {cf2 (7:28)} ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem
  • 28. {cf2 (7:29)} quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni
  • 29. {cf2 (7:30)} solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi
أعلى