Ecclesiastes - Chapter 12 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent
  • 2. antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam
  • 3. quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina
  • 4. et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis
  • 5. excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes
  • 6. antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam
  • 7. et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum
  • 8. vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas
  • 9. cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas
  • 10. quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos
  • 11. verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno
  • 12. his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est
  • 13. finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo
  • 14. et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit
أعلى