Ecclesiastes - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo
  • 2. tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est
  • 3. tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi
  • 4. tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi
  • 5. tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus
  • 6. tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi
  • 7. tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi
  • 8. tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis
  • 9. quid habet amplius homo de labore suo
  • 10. vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea
  • 11. cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem
  • 12. et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua
  • 13. omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est
  • 14. didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur
  • 15. quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit
  • 16. vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem
  • 17. et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit
  • 18. dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis
  • 19. idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati
  • 20. et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur
  • 21. quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum
  • 22. et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat
أعلى