Ecclesiastes - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
  • 2. vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas
  • 3. quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
  • 4. generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat
  • 5. oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens
  • 6. gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
  • 7. omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
  • 8. cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
  • 9. quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
  • 10. nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
  • 11. non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
  • 12. ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
  • 13. et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
  • 14. vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus
  • 15. perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
  • 16. locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
  • 17. dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
  • 18. eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem
أعلى