Deuteronomy - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam
  • 2. ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui
  • 3. audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem
  • 4. audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est
  • 5. diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua
  • 6. eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo
  • 7. et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens
  • 8. et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos
  • 9. scribesque ea in limine et ostiis domus tuae
  • 10. cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti
  • 11. domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti
  • 12. et comederis et saturatus fueris
  • 13. cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis
  • 14. non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt
  • 15. quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae
  • 16. non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis
  • 17. custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi
  • 18. et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis
  • 19. ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est
  • 20. cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis
  • 21. dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti
  • 22. fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro
  • 23. et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris
  • 24. praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie
  • 25. eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis
أعلى