Deuteronomy - Chapter 33 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam
  • 2. et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex
  • 3. dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius
  • 4. legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob
  • 5. erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel
  • 6. vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero
  • 7. haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit
  • 8. Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis
  • 9. qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt
  • 10. iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum
  • 11. benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant
  • 12. et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet
  • 13. Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente
  • 14. de pomis fructuum solis ac lunae
  • 15. de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum
  • 16. et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos
  • 17. quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse
  • 18. et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis
  • 19. populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum
  • 20. et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem
  • 21. et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel
  • 22. Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan
  • 23. et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit
  • 24. Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum
  • 25. ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua
  • 26. non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes
  • 27. habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere
  • 28. habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore
  • 29. beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis
أعلى