Deuteronomy - Chapter 10 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam
  • 2. et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca
  • 3. feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus
  • 4. scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi
  • 5. reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus
  • 6. filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar
  • 7. inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
  • 8. eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem
  • 9. quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus
  • 10. ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit
  • 11. dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
  • 12. et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
  • 13. custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi
  • 14. en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt
  • 15. et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur
  • 16. circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius
  • 17. quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera
  • 18. facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum
  • 19. et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti
  • 20. Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius
  • 21. ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui
  • 22. in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli
أعلى