Deuteronomy - Chapter 27 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie
  • 2. cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
  • 3. ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
  • 4. quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
  • 5. et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit
  • 6. et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo
  • 7. et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo
  • 8. et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide
  • 9. dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui
  • 10. audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi
  • 11. praecepitque Moses populo in die illo dicens
  • 12. hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
  • 13. et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
  • 14. et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce
  • 15. maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen
  • 16. maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen
  • 17. maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen
  • 18. maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen
  • 19. maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen
  • 20. maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
  • 21. maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen
  • 22. maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen
  • 23. maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen
  • 24. maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen
  • 25. maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen
  • 26. maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen
أعلى