Deuteronomy - Chapter 21 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus
  • 2. egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
  • 3. et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomere
  • 4. et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae
  • 5. accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur
  • 6. et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est
  • 7. et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec oculi viderunt
  • 8. propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis
  • 9. tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus
  • 10. si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris
  • 11. et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem
  • 12. introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues
  • 13. et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua
  • 14. sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam
  • 15. si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus
  • 16. volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae
  • 17. sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita
  • 18. si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit
  • 19. adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii
  • 20. dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis
  • 21. lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat
  • 22. quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo
  • 23. non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem
أعلى