1. estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
2. et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
3. fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
4. aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
5. hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
6. nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae