Ephesians - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
  • 2. si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
  • 3. quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
  • 4. prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
  • 5. quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
  • 6. esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
  • 7. cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
  • 8. mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
  • 9. et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
  • 10. ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
  • 11. secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
  • 12. in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
  • 13. propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
  • 14. huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
  • 15. ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
  • 16. ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
  • 17. habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
  • 18. ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
  • 19. scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
  • 20. ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
  • 21. ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
أعلى