Ephesians - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
  • 2. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
  • 3. benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
  • 4. sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
  • 5. qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
  • 6. in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
  • 7. in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
  • 8. quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
  • 9. ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
  • 10. in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
  • 11. in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
  • 12. ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
  • 13. in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
  • 14. qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
  • 15. propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
  • 16. non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
  • 17. ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
  • 18. inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
  • 19. et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
  • 20. quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
  • 21. supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
  • 22. et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
  • 23. quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
أعلى